Numbers 25

etc., Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Israel ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos aedificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur. Quasi, etiam de his quae immolata sunt idolis comedunt, quae exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quae, vel qualis sit, vel cujus formae, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multae sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur. ORIG. etc. Per omnia peccata quae committimus, etc., usque ad praedicens quia vincula et carceres maneant eum ibi. ORIG. Fortassis referuntur haec ad angelos, etc., ID. Populus peccat, etc., usque ad ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari. AUG., quaest. 52 in Num. Et dixit Dominus, etc., usque ad prudentium fidei satis evidenter ostendit. . etc. ORIG. Haec aedificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum. Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari. . Quia lumen veritatis et justitiae relinquentes, caecitatem idololatriae et fornicationis amaverunt, solis aeterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat. . Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Psal. 109., cum quo aeternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quae nomina congrue praedictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria coelestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. etc. RAB. in Num. Israelita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem. . .
Copyright information for VulgGlossa